Sunday, September 16, 2007

Credo

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem
factorem Caeli et terrae
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
qui ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, not factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum scripturas.
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
iudicare vivos et mortuos, cuius regnit non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas.
Et Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum,
expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi. Amen

No comments: